Deuteronomy 10

. AUG. quaest. 14 in Deut. In Exodo Moyses, etc., usque ad ipse autem adjuvat bonae voluntatis arbitrium. . etc. In libro Numeri in monte Hor mortuus scribitur, sed forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Jacan locus est in deserto, sicut Mosera, ubi obiit Aaron, sicut in libris locorum legitur. Et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis vertice . Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Psal. 72.; et alibi: etc. Ibid., 15. . etc. Quidam dicunt tres esse coelos, aereum, aethereum, et sidereum. Nonnulli septem, primum aereum, secundum aethereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum. . etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judaeis: inquit, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quaeramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatae sanctitatis poenas sustineamus, sicut Sichimitae qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriae: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suae ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in aeternum moriuntur. . Descenditur in Aegyptum: In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quae ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus
Copyright information for VulgGlossa